Skip to content Skip to navigation

Social:

RSS:

Vatican Radio

The voice of the Pope and the Church in dialogue with the World

language:

Pope Francis \ Activities

Pope appoints Cardinal Toppo as envoy to FABC plenary

Cardinal Telesphore Toppo - AFP

Cardinal Telesphore Toppo - AFP

21/11/2016 15:38

(Vatican Radio) Pope Francis has named Indian Cardinal Telesphore Placidus Toppo as his special envoy to the XI Plenary Assembly of the Federation of Asian Bishops Conferences (FABC). The meeting will take place in the Sri Lankan capital, Colombo, from November 28th to December 4th.

The cardinal will be accompanied by two officials from the archdiocese of Colombo, Rev. Don Placidus De Silva, episcopal vicar for foreign relations, and Rev. Don J.D. Anthony, episcopal vicar for formation for vocations to priestly and religious life.

Below please find the original letter in Latin from Pope Francis to Cardinal Toppo

Venerabili Fratri Nostro TELESPHORO PLACIDO S.R.E. Cardinali TOPPO

Archiepiscopo Metropolitae Ranchiensi

Animum utique ad antiqua referre iuvat, cum seduli Evangelii praecones ad Asianas oras appulerunt, benignissimi ipsids Salvatoris salutaria dona ibis gentibus ministrantes. Regiones igitur apud illas Dei Verbi sparsum semen sapienter, divinae gratiae copiose irrigatum, se dilatavit, in feracem spicam processit et deinde in uberem messem.

Priora haec igitur ob oculos habens ac futura prospectans, Ecclesia quae est in Asia undecies congrediendum constituit, ut renovato animi studio divini Redemptoris largius adipiscatur beneficia. Idcirco XI Congressio Plenaria Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae (compendiatis litteris FABC nuncupata) iure meritoque agetur, quae dabit copíam animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quapropter cum Venerabilis Frater Noster Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Metropolita Bombayensis ac FABC Praeses, rogavisset ut purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo coaduantio ílla elatius et spectabilius perageretur. Ad te ideo aniinum convertimus, illius Continentis inclitum filium, ad personam inibì. Nostram gerendam paratum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad XI Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae proximis diebus XXVIII mensis Novembris - IV mensis Decembris in urbe Columbensi in Taprobane celebrandam.

Universis igitur participibus hominibusque inibì cunctis voluntatem Nostrani benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separeinur adsimus spiritu praesentes. Misericordiae iam Iubilaei sub finem fidelibus cunctis, spiritalibus huius insignis eventus fructibus repletis, Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supemarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

21/11/2016 15:38