Skip to content Skip to navigation

Social:

RSS:

Vatican Radio

The voice of the Pope and the Church in dialogue with the World

language:

Pope Francis \ Documents

Pope Francis sends letter to special envoy Cardinal Simoni

Cardinal Ernest Simoni - RV

Cardinal Ernest Simoni - RV

29/08/2017 17:34

(Vatican Radio)  Pope Francis on Tuesday sent a letter to Cardinal Ernest Simoni, who is his special envoy at the consecration of the new Church dedicated to St. Teresa of Calcutta in the city of Pristina (Apostolic Administration of Prizren).

The celebration is set to take place on 5 September 2017.

The mission accompanying the Cardinal will be composed of:

1. Msgr. Luch GJERGJI, vicar general;

2. Don Shan Zefi, chancellor.

The following is Pope Francis' letter to Cardinal Simoni:

Venerabili Fratri Nostro

ERNESTO SIMONI
Diacono S.R.E. Cardinali titulo S. Mariae Scalaris

Inter novensiles sanctos conspicuum obtinere locum sanctam Teresiam Calcuttensem omnes sat sciunt, quippe quae assiduam operam impensosque labores in pauperes debilioresque homines iuvandos contulerit. Ad omnem eius laudem insignis exstructa est Pristinae sacra aedes, quae non modo fideles exciperet, sacram liturgiam absolveret, et in ea sacramenta administrarentur, verum etiam illius caelitis virtutes exemplaque magnificaret

Quo templum hoc spiritaliter accommodatius videretur, consecrari statutum est, tum ut eius praestantia augeretur, tum Evangelii laeti nuntii hominibus qui circa sunt praeberentur, tum denique bona opera, in humilioris ordinis potissimum beneficium, patrarentur.

Quo ritus hic magnificentius perageretur, mittere statuimus eximium aliquem Virum qui partes Nostras inibì tueretur Nostramque simul mentem significaret.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui, illius gentis filius, consentaneus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Nostrum Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus.

Ideo sacrae liturgiae praesidebis, dum Venerabilis Frater Dominicus Gjergii, Administrator Apostolicus Prisrianensis, ipsum sacrum templum, sanctae Teresiae Calcuttensi dicatum, die V proximi mensis Septembris inter sollemnia rite consecrabit.

Exoptamus porro ut extollatur non modo venusta haec aedes, ventri et fides ipsa fidelium roboretur. Bona Nostra ideo verba omnibus significanti Nostramque cohortationem, tibi cumprimis Benedictionem Apostolicam elargimur, quam nomine Nostro et auctoritate universis adstantibus transmittas largiter volumus, et ea, intercedente Beata Virgine Maria ipsaque sancta Teresia, sit supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum, dum Nos a cunctis ad Petrinum munus efficaciter exsequendum preces simul petimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

29/08/2017 17:34