Skip to content Skip to navigation

Social:

RSS:

Vatican Radio

The voice of the Pope and the Church in dialogue with the World

language:

Pope Francis \ Documents

Pope sends letter to Card. Parolin for Casamari Cistercian Abbey celebration

A file photo of Pope Francis and Cardinal Pietro Parolin leaving a Synod of Bishops session in 2015 - AP

A file photo of Pope Francis and Cardinal Pietro Parolin leaving a Synod of Bishops session in 2015 - AP

15/09/2017 13:37

(Vatican Radio)  Pope Francis sent a letter on Friday to the papal legate for the celebration of the 8th centenary of the consecration of the Basilica of the Casamari Cistercian Abbey in Italy.

Cardinal Pietro Parolin, Vatican Secretary of State, was appointed on 19 August as the papal legate for the celebration, which takes place on 15 September.

Cardinal Parolin is accompanied by a mission composed of the following ecclesiastics:

- Don Ugo Gianluigi Tagni, abbot vicar general of the Congregation of Casamari;

- Rev. Fr. Sebastiano Paciolla, O.Cist., under-secretary of the Congregation for the Institutes of Consecrated Life and the Societies of Apostolic Life.

The following is the Pope's full letter to the Cardinal Secretary of State:

Venerabili Fratri Nostro

PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Octingenti transeunt anni ab illo die quo Summus Pontifex Honorius III, Decessor Noster rec. mem., adstantibus Cardinalibus, Episcopis et  fidelibus, in sollemni liturgia Basilicam consecravit Casamariensem, sanctis martyribus Romanis dicatam Ioanni et Paulo nec non Beatae Deiparae et Virgini Mariae. Sacra illa aedes saeculis decurrentibus in provincia potissimum spirituali, morali et cultus divini magni ponderis exstitit non solum in terris circumstantibus, sed etiam in tota Italia media et meridionali. Venusta eius architectura animum monachorum Cisterciensium revelans, magnificum constituit testimonium eorum precis, cantus, meditationis atque apud multos peregrinos et visitatores singularem suscitat admirationem.

Fausta ergo occasione memorati iubilaei data, dilecti sodales Congregationis Cisterciensis Casamariensis evangelici itineris elementa altiore usque modo perscrutantur, Domini vocem diligenter auscultant, spiritali ratione fideles abbatiam invisentes sequuntur ut omnes clare Divinam providentiam misericordiamque experiri possint. Die autem XV proximi mensis Septembris sollemnis agetur in memorata sacra aede celebratio, signum gratitudinis erga Deum omnipotentem ob tanta Eius beneficia quae saeculorum decursu fidelibus ibidem orantibus largiri est dignatus. Quapropter Reverendus Dominus Eugenius Romagnuolo, Abbas Praeses Congregationis Cisterciensis Casamariensis, humanissimas Nobis litteras scripsit quibus Nosmet Ipsos ad celebrationem hanc invitavit. Grati omnino hac de invitatione, quam in corde Nostro tenemus, decernimus tamen eminentem Virum illuc mittere qui Nostras vices Casamarii gerat Nostramque erga Christi discipulos ibi commorantes et adstantes dilectionem significet.

Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui munus Secretarii Status studiose exerces, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad octavam centenariam memoriam consecrationis Basilicae Casamariensis, quae memorato die Casamarii sollemniter perficietur.

Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes, sacros Pastores, presbyteros, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant. Singularem insuper salutationem Nostram dilectis monachis Cisterciensibus transmittes; exoptamus omnino ut omnipotens Deus hanc monasticam Congregationem auxiliis suis foveat ita ut, vestigiis suos antecessores secuti, tum in sanctificatione adipiscenda tum in sacro ministerio explendo uberes iugiter fructus colligant (cfr Pius PP. XII, Litterae apostolicae Cum ex Summi Pontificatus, AAS 35 [1943], 392).

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus, libentes Tibi impertimur, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Augusti, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

15/09/2017 13:37