Skip to content Skip to navigation

Social:

RSS:

Vatican Radio

The voice of the Pope and the Church in dialogue with the World

language:

Pope Francis \ Documents

Pope sends letter to special envoy to Marian celebration in Italy

Pope Francis waves from his car - AP

Pope Francis waves from his car - AP

11/12/2017 10:22

(Vatican Radio)  Pope Francis has sent a letter to his special envoy to the celebrations for the 9th centenary of the arrival of the Icon of Our Lady of Madia in Monopoli, Apulia (Italy).

On 16 October the Pope appointed Cardinal Francesco Monterisi, archpriest emeritus of the Papal Basilica of Saint Paul Outside-the-Walls, as his special envoy at the celebrations to be held on 15 and 16 December 2017.

The mission accompanying the special envoy will be composed of the following clergy:

- Rev. Fr. Giuseppe Goffredo, parish vicar of the Basilica Cathedral in Conversano and diocesan bursar;

- Rev. Fr. Gianluca Dibello, pastor of the Parish of Santa Maria di Pozzo Faceto in Montalbano di Fasano.

Please find below the Pope's letter:

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MONTERISI
Archipresbytero olim Basilicae Papalis Sancii Pauli extra Moenia

Inopinate veniens Mater Dei, in brachio Christum tenens, salutem fert Ecclesiae. Ita refertur etiam Monopolitanum Episcopum Romualdum in ecclesiae aedificatione ad finem adducenda populique eidem commissi fide augenda Deipara Virgo mirabili modo quondam iuvisse. Merito ergo per saeculorum decursum christifideles ibidem Salvatoris Matrem fidenter invocant devoteque colunt. Pulchre autem fere eodem tempore dixit sanctus Bernardus: "Ipsa est Virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Mariae, quod Filium unum eundemque cum Deo Patre meruit habere communem" (Sermo in Annuntiatione BMV, 11,2).

Nostra ideo aetate, gravioribus signata humani generis tribulationibus ac diversis provocationibus, quae humano ingenio tantum solvi nequeunt, oportet magis magisque ad Christi et nostram Matrem recurramus eiusque imploremus auxilia. Nolumus ergo ullam omittere occasionem, qua Pastores et Christifideles ad hoc liquide incitemus.

Inter varia autem huius anni, incepta ad Beatissimam Mariam Virginem singulari modo venerandam, nuntiatum. est Nobis in urbe Monopolitana diebus XV-XVI proximi mensis Decembris mirum adventum imaginis Matris Dei recordari, quae ante nongentos annos noctu in portum super pretiosis trabibus venit. Quod Nos laeto animo percepimus in sanctuario eidem Patronae urbis dicato singulares perfici celebritates, persuasum habentes hoc valde fovere posse spiritale bonum christifidelium huius regionis.

Cum ergo Venerabilis Frater Iosephus Favale, Episcopus Conversanensis-Monopolitanus, certiores Nos fecerit de sollemni liturgia celebranda in honorem Beatae Mariae Virginis et Patrem Purpuratum petiverit qui personam Nostram gereret, Nos libentes ad celebre hoc sanctuarium Te mittere statuimus, Venerabilis Frater Noster, illius regionis praestantiorem Filium, qui multos per annos sacerdotale exercuisti ministerium atque per triginta quinque annos fideliter explevisti episcopalia munera in Ecclesiae universalis et Summorum Pontificum. servitio. Quapropter bisce Litteris NOSTRUM MISSUM EXTRAORDTIVARIUM te nominamus ad supra dicti iubilaei sollemne officium memoratis diebus mensis Decembris peragendum.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem communitatis Pastori ceterisque Fratribus in Episcopatu nec non civilibus auctoritatibus. Clerum deinde ac populum congregatum prudenter hortaberis ut Beatam Virginem Mariam pientissime colant et una cum ea Deum magnificent. Quibus Nostrani quoque hanc velis referre cohortationem: "Ad Mariam, Matrem Ecclesiae et Matrem fidei nostrae, convertimus nos orantes: Doce nos Iesu oculis contueri, ut in nostro itinere Ille sit lumen; atque hoc fidei lumen in nobis iugiter augeatur" (Lumen fidei, 60).

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos mitteris largiter communicandam, dum vicissim a cunctis pro Petrino Nostro ministerio rite complendo enixe poscimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

11/12/2017 10:22